Mediaclassica -> Latino -> Traduzione ->
pixel_bianco >> Tradurre Livio: la resa dei costrutti participiali  

box

 
rss
Mara Aschei
Il testo di Livio

1. DUM haec Veiis agebantur, interim arx Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit.

2. Namque Galli, seu uestigio notato humano QUA nuntius a Veiis pervenerat seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo adscensu aequo, nocte sublustri CUM primo inermem QUI temptaret viam praemisissent, tradentes inde arma UBI quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in uicem et trahentes alii alios, PROUT postularet locus, tanto silentio in summum evasere UT non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent.

3. Anseres non fefellere QUIBUS sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur.

4. Quae res saluti fuit; namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius QUI triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit et DUM ceteri trepidant, Gallum QUI iam in summo constiterat umbone ictum deturbat.

5. Cuius casus prolapsi CUM proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa QUIBUS adhaerebant manibus amplexos trucidat.

6. Iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri.

7. Sedato deinde tumultu reliquum noctis, QUANTUM in turbatis mentibus poterat CUM praeteritum quoque periculum sollicitaret, quieti datum est. (Livio, Ab urbe condita, 5.47,1-6)


- Vai a "Trascrizione in parafrasi, analisi e comprensione del passo sequenza per sequenza" >>

LA NEWSLETTER
di Loescher Editore